- VEXILLUM
- I.VEXILLUMFeudale, cuius traditione illustria feuda, Fanelhen proin dicta, ab Imperatore conferuntur, et quidem solo: neque enim vacante imperiô, Electori Palatino, dum Provisoris partes agit, aliaque disponit beneficia, haec conferre permittitur. Vide Aur. Bull. Sic Richardus I. Angliae Rex, ab Archiepiscopo Rotomagensi tam ensem, quam Vexillum de Ducatu Normanniae, in templo Beatae Virginis, ante maius altare suscepit, Radulfus de Diceto in Richardo I. Zeno Imperator Italiam Theodorico Gothorum Regi per pragmaticam tribuens, sacri etiam velaminis donô confirmavit, ricobald. Ferrat. de Theodorico, Iornandes, Ingulfus, etc. Lotharius quoque Imperator et Innocentius Papa, de conferendo Apuliae Ducatu contendentes, in dando Duci Reginaldo Vexillo, ambo manum adhibuerunt. Otto Frising. l. 7. c. 20. ad ann. 1132. etc. Coeterum fuit Vexillariorum tam eximia olim dignitas, ut Arnoldus de Eudevehan Marescalciae Franciae renuntiaverit, vexilli (quod Auriflamba dicebatur) potiundi gratiâ: Et Hieron. Blancas, de reb. Aragon. antiquos Suprarbiensium Reges, ante Innicum Aristum, alios non fuisse, quam siguiferos ductores, memorat. Sic refert Guil. Tyrius, l. 6. c. 17. fraterm Regis Franciae Ducem et Signiferum, in bello sacro, constitutum esse. Vide Henr. Spelmann. in vocibus Bandum, Baneretum, Fanlehen, et Vexillum.II.VEXILLUMan a velo, quasi Velillum; an a vexi, ptaeterito verbi veho, quasi vexum, vexulum et hinc vexillum? Idem cum signo et bando, quae vox apud posterioris aevi Scriptores in usu est. Signum nempe militare fuit mutum, quô vel receptum Veteres (ut et hodie) vel pugnam significabant. Isidior. l. 18. c. 3. Scaevola ICtus, l. 45. ff. ex quibus causis maior. milites discedere a signis sine periculo non pessunt. Callistratus ICtus, l. 31. ff. de testibus, Testes non temere evocandi sunt per longum iter, et musto minus milites avocandi sunt a signis vei muneribus. Eadem cum vocalibus signis coniunxit Tibullus, l. 1. El. 1. v. 75.----- ----- Signa tubaequeIte procul.De bando, legimus apud Paul. Varnefridum, l. 1. c. 20. Tato vero Rodulfi Vexillum, quod Bandum appellant, eiusque galeam, quam in bello gestare consueverat, abstulit. Hinc Βανδοφόρος Leoni Imper. lib. de bellico apparatu, c. 3. idem ac Signifer est. Distinguit vero Vexillum a Signo Onufrius Panvinius, qni Equitum vexilla, inquit, cohortium signa, legionum aquila. Quo facit, quod Vexillationes dictae sunt Equitum turmae, quemadmodum Cunei peditum globi, vide Pancirollum, in Notit. Orienl. et Occid. Imp. c. 32. Varium autem et multiplex Vexillorum discrimen fuit. Persae Solem in iis praeferebant. Tertull. Apol. c. 16. Ad Persas si forte deputabimur, licet Solem non in lintco pictum adoremus. Idiem quem in Altaribus Ignem, ceu Numen (vel potius Numinis, Solis videl. symbolum) venerabantur, in militaribus Vexillis gestabant, Strabo, l. 15. sub fin. Vide quoque Procopium, Belli Goth. l. 2. et Curtium, l. 4. c. 13. 14. Thebani Sphinge Vexilla notârunt, Plutarch. in Pelopida et Aemil. in Epamin. Athenienses in iis Noctuam pinxêre, Plut. in Lysandro: de Vexillis Hebraeorum vide in voce Insignia. Apud Romanos non unus semper mos viguit. Paupere adhuc Republ. soeni manipulus praeferebatur, unde Romulus Manipulum militum dixit, qui sub eodem foeni manipulo militabant. Ovid. l. 3. Fast. v. 117.Pertica snspensos portabat longa maniplos,Unde maniplaris nomina miles habet.Vide Lipsium de Militia Rom. et Hadr. Iunium, Animadv. l. 3. c. 2. Crescente postea domi forisque Maiestate, Lupi, Minotauri, Equi, Apri, cum Aquila, singulos ordines anteibant, Plin. l. 10. c. 4. Porci quoque effigies, ut Festus docet, inter militaria signa quintum obtinebat locum, quae tamen privatarum, ut videtur, Leguionum erant signa, sub sola vero Aquila omnes educebantur, subque ca pugnabant: Unde in nummo Aug. Aquila Legionaria, apud Occonem, Numism. p. 58. et per Aquilas Romani exercitus semper intelliguntur, apud Scriptores. Claudian. in Eutropio, l. 2. v. 224.----- Hos Aquilae Romanaque signa sequuntur.Eam argenteam primus fecit C. Marius secundô Consulatu, Cicer. Orat 2. in Catil. formae et magnitudinis talis, ut in cingulo militari occultari potuerit. Florus, Hist. Rom. l. 4. c. 12. Signa et aquilas duas adhus Barbari possident, tertiam Signifer prius, quam in manus hostium veniret, evulsit, mersamque intra balthei sui latebras gerens, in cruenta palude sic latuit. Succesêre lapsô pene Imperiô Dracones arque hi quidem non e metallo aliquoo, nt Aquilae, formati, sed vel picti, vel intertexti, et in linteo, ut supra Tertullianus, depicti. Hinc ventô moveri eo; dixit Amm. Marcellin. l. 16. Sidonius Apollinaris, Carm. 5.Discurrit per utramque aciem, cui guttur adactisTurgescit Zephyris, patulô mentitur hiatuIratam piclura famem etc.Color eorum purpureus, Isidor. l. 14. c. 41. Vide quoque Claudian. in Ruffin. l. 2. cum alioqui Equitum caeruleum, forte quod hic color undarum, equi autem Neptuno sacri: Peditum vexillum roseum esset, Servius ad princip. l. 8. Aen. Unde Augustus Agrippam generum caeruleo Vexillô donavit, apud Sueron. in eo, c. 25. Vide Donatum Ponzanum, Dilucidat. p. 314. Russeum vero vel flammeum Vexillis colorem Salmasius tribuit, indeque in Glossis ῥούσιον φάρος, vexillum, legi, et flammula vulgo vexilla dicta esse, ait ad Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 2. Cur autem istiusmodi Signa placuerint Romanis, in promptu ratio est: Lupus enim, Equus et Aper, bellicosa animalia, ac Neptuno Martique sacra: Porca caesa foederis signaculum: Minotaurus prudentiae militaris, sua consilia, quam maxime potest, occultantis: Aquila dominii atque auctoritatis: Dracones vigilantiae symbola fuêre. Procedente aevô et Ducum nomina Vexillis inscripta, Tacit. l. 3. Hist. c. 31. Nomen atque imagines Vitellii amoliuntur. Sueron. in Vesp. c. 6. Nomen eins sine mora Vexillis inscripserunt. Unde Imaginarii dicti, qui Imperatoris praeferrent imaginem, Modestus, l. de vocab. Ret Milit. Et hinc forte factum, ut adorarentur signa. Sueton. Vitellio c. 2. Ad veneranda legionum signa pellexit. Tacitus, l. 3. Histor. c. 10. Conversus ad signa et bellorum Deos. Iterum Sueton. Caligul. c. 14. Aquilas et signa Romana Caesarumque imagines adoravit. Claudian. in Ruff. l. 2. v. 366.Augustus veneranda prior Vexilla salutat.Eademque causa, cur per Signa milites iurarent, Livius, Dec. 1 l. 6. Obstringere periuriô non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas, sacramentique religionem. Tertullianus Apologet. Religio tota castrensis Romanorum Signa iurat, Signa veneratur, Signa communibus Diis praeponit. Lucanus, l. 1. v. 374.----- Per signa decem felicia castrisPcrque tuos iuro, quocumque ex hoste, triumphos, etc.Ornabantur porro festis diebus, Minutius Felix, Octav. Unde apud Sueton. Claud. c. 13. Aquila non potuit ornari; quod ex eo transcripsit Orosius, l. 7. c. 6. Claudian. de Nupt. Honorii et Mariae, v. 187.----- Mavortia signa rubescuntFloribus.Denique hastae, in quibus Vexilla praelata, ferrô acuto humi defigebantur, nec evellebantur, nisi factô facrificiô: quod si forte non fuissent sponte evellentes Signiferos sequurae, putabatur imminere periculum et protendi clades, ut alibi dictum. Hinc vellere signa, idem quod in hostem movere: sicut figere est castra metari. Vide Thomam Dempster. Paralipomenis ad Rosin. l. 10. sub fin. De signo autem ???P Constantino M. in aere viso atque postea Labaro inserto: initialibus nempe literis nominis ΧΠΙΣΤΟΓ, unde de crucis signo error obortus, vide supra in voce Crux: uti de cultu civili Imperiali vexillo, utpote τῷ ἐπισημοτάτῳ συμβόλῳ τῆς Π῾ωμαίων αρχῆς, ut ait sozomenus, a militibus, iam ante Constantini tempora, exhibito, plura apud Io. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. VIII. c. 9. §. 2. ut et supra voce Labarum. Cur autem sua singulis cohortibus centuriisque Vexilla essent, docet Vegetius, l. 2. c. 13. Antiqut, inquit, quia sciebant in acie commissô bellô celeriter ordines aciesque turbari atque confundi, ne hoc posset accidere, cohortes in centurias diviserunt et singulis Centurils singula Vextlla constituerunt ita, ut ex qua cohorte, vel quota esset Centuria, in illo vexillo literis esset adscriptum: quod intuentes vel legentes milites, in quovis tumultu a Contubernalibus suis aberrare non possent; Centuriones insuper etc. Haec itaque, quaqua versum a ductoribus portarentur, sequi tenebantur Milites, neque ab illis recedere fas erat; Proin et ne in manus inciderent hostium, magnô studiô cavebatur: ac si omnino maior eorum vis esset, lintea perticis direpta in sinum condebantur, ut supra vidimus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10.c . 5. Sed et lacerabantur Vexilla a militibus, cum deficerent ab Imperatoribus suis. Tacit. l. 2. Hist. c. 85. Laceratisque vexillis, Vitellii nomen praeferentibus. Omnibus enim vexillis Imperatoris, noviter creati, nomen inscribendi militaris ritus fuit, uti diximns iam, et plenius discimus ex Suetonii, Vesp. c. 6. et Dione, l. 40. quorum hic φοινικοῖς γράμμασι, literis puniceis, nomina illa inscribi solita addit. Sub lis vero literis imaginem pictam Imperatoris, idem in Vitellio docet. Unde καθαιρεῖν τὰς εἰκόνας defectores dicti. Idem porro Vexillorum amor ac veneratio saepe effecit, ut rebus creperis, Vexillô in hostes iactatô, militum ardor mire accenderetur, eiusque recuperandi causâ, actius redintegraretur proelium, non sine ingenti successu, cuius rei exemplum habemus, apud Livium, l. 4. c. 29. aliud apud Valer. Max. l. 3. c. 2. ex. 20. plura apud Frontinum, Stratag. l. 2. c. 8. ex. 1. et l. 4. c. 5. ex. 3. Quos imitatus recentiori aevô Robertus Normannorum Dux, post occupatam a Christianis Nicaeam, praeliô cum Solimanno, aureum vexillum in frequentissimos hostes misit, non minus felici eventu. Hoc enim dum repetunt Normanni, antequam in potestatem hostium veniret, impetu irruentium, hostes disturbati, eorumque 40000. caesa sunt, teste Aemiliô, l. 4. Neque vero solum in acie Vexillorum usus erat, sed et in militum delectu. Cum enim tria essent militiae genera, Sacramentum, Coniuratio et Evocatio: in Coniuratione, cum nempe tumultus, id est, bellum Italicum vel Gallicum esset, singulosqueinterrogare non vacaret, qui fuerat exercitum ducturus, ibat in Capitolium, et exinde proferens duo Vexilla, unum roseum, quô Pedites evocari, alterum caeruleum, quô Equites, solebant; dicebat: Qui vult salvam Rem publ. me sequatur: sicque qui convenissent, simul iurabant, uti docet rosin. l. 10. c. 3. Similiter, cum bellum pararetur, vexillum monstrabatur ex Capitolio, ut discimus ex hisce arnobii, adv. Gentes, l. 2. Cum paratis bella, signum monstratis ex arce: quam rem egregia explicuit G. Stewechius, Commentariô ad Vegetium, l. 1. c. 6. Etiarn in Coloniis deducendis, Curatores eis deducendis vel agris dandis attribuendisve delecti, colonos, qui vel suâ sponte nomina dederant, vel sorte exierant, agros lege definitos, atque in Coloniam sub Vexillo, quasi Exercitum aliquem, deducebant, eratque deductionis Dux, e Curatoribus Agrariis unus, ut ex Appiano, Plut. Cicerone discimus. Sed et honoris ac obsequii gratiâ Vexilla praelata Imperatoribus, quoties procederent, ut docet pluribus ad Hist. Aug. Salmasius. Qui honor etiam cum Ttibunis postmodum communicatus, quibus id honoris datum, ut ante illos Vexillarius ambularet, ostendimus supra, ubi de Probo. Certe inter Militum dona Vexilla fuêre. Vetus Inscr. ..... CVI OB VIRTUTEM SVAM SACRA TISSIMI IMP. CORONAM MURALEM HASTAM PURAM ET VEXILLUM ARGENTO INSIGNE DEDERUNT. In Signis enim hisce aurum et argentum intexi solitum, et quidem argentum frequentissime, ignotum nemini. Unde pura vexilla, quae sine alterutro essent, apud Vopisc. in Probo. c. 5. Idem factum aevô citeriori, uti de Eduino Angliae Rege narrat BedaHist. l. 2. c. 16. Nec non et incedente illô ubilibet per plateas, illud genus vexilli, quod Romani Tufam--appellant, ante eum ferri solebat. Vide supra, hâc voce. Hodieque Vexillu versicolaria Veneto praeferri Duci, Sabellicus Auctor est, l. 7. Enn. 8. Contra in demissionis ac humilitatis indicinam, Vexilla submitti mos, uti docet Statius, l. 4. Sylv. 2. v. 42.--- submittentemque modesteFortunae vexilla suae ---ad quem locum Barthium vide,ut et Comment. ad Claudian. Consul. IV. Honorii v. 85. adde quae tetro dicta, ubi de Velis. Porro, Signa cohortium in antiquis nummis, passim exstant. Exhibet Goltzius varios, inter quos primus repraesentar nobis Vexillum, aquilam et signum cohortis; secundus item Vexillum, aquilam, aratrum (nam aratrô urbem et agrum circumscribebant Curatores more priscô) decem pedam sive perticam agri mensoriam; tertius Sacerdotem agentem iugum boum etc. Vide iterum modo laudatum Rosin. l. 7. c. 47. Addenda pauca de Carrocio Italorum, quod currus erat magnus (unde et nomen) cum tintinnabulo et Vexillo, in media acie statui solitum; ad quod tamquam signum sanctissimum, millites attendebant, vitam potius, quam illud, amissuri. De quo sic Anton. Campus Cremonensis in descr. Cremonae: Carrocium erat currus amplior atque sublimior his, qui communi in usu. Invenêre Longobardi, primique omnium, secundum aliquos Mediolanenses usurpârunt. Ornabatur id a quibusdam pannô rubrô, ab aliis albô; a Ceremonensibus vero mixtim rubrô et albô, denique pro colore, quô cuiusque civitatis insigne. Sed et seni boves, a quibus trahebatur, simili pannô tecti. In medio autem erat antenna eum Vexillo seu Labaro, praeter crucem rubram, coetera albo, et ab eadem antenna dependuli funes. Et paulo post, Nesas educere, nisi publicô decretô, nec minus mille quingentis ad custodiam eius militibus, strenuis et panoplia ac bipennibus egregie munitis. Prope etiam Duces emnes ac militiae praefecti; at pone tibicines 8. multique ad rem divinam Sacerdotes. Praecipua currus cura viro dabatur virtute et peritiâ militari insigni, quoque loci ille statueretur, eô tum ius dici tum consilium haberi de belli summa solebat. Eôdem et sauciis receptus etc. Imitatione prisci ritus, ut ex praedictis videre est. Sed de hoc plura supra, in voce Carrocium. Primitus autem Vexilla cohortibus nulla, sed signa et notacula ducum clypeis inscribebantur, ut ex Aeschylo docet supra laudatus Barthius, ad l. 4. Theb. Papin. v. 803. Praeter Vexilla vero Militaria, de quibus hactenus, sua quoque singulis Collegiis vexilla fuêre ac signa. Hinc cum Decennia celebraret Gallienus Imperator, Vexilla centena, praeter ea quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum, in pompa praelata fuisse, habet in eo Treb. Pollio, c. 8. ubi Salmal. Vide et plura eam in rem hic passim inter alia supra, voce Signa, uti de Hebraeorum mense a Vexillis nomen adepto supra Nissan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.